- PAULUS Apostolus
- PAULUS ApostolusDoctor Gentium, cuius sanctitudinem, et res gestas tribus libris complexus est vir eruditissimus Cl. Daufquius, Sanctomarius, Canonicus Tornacensis. Historia eius breviter sic habet: Natus Tarsis, Ciliciae urbe, ex parentibus Hebraeis, qui cives Romani erant, Sauli primo nomen habuit. Ad pedes Gamalielis in Lege instructus, An. circiter aetar. 34. tantus eius Zelator evasit, ut et eorum vestimenta, qui Stephanum, eius cognatum, lapidaverant, custodiret, et literis a Principe Sacerdotum impetratis Damascum pergeret, Christianorum etiam nomen deleturus. Sed in itinere, divinô monitu territus, ex lupo ovis, ex hoste hyperaspistes, ex persecutore Pastor Ecclesiae Christianae factus est. Quae porro sequuntur, illa omnia in Actis Apostolicis, a. cap. 8. usque ad finem, divinô Spiritus dictamine, notata habentur. Desinunt illa in captivitate Pauli primâ, quâ postquam ad Caesarem Romam appellavit, difficili navigatione eô devectus est, A. C. 59. Ubi Affranio Burrho commislus, in eius privato hospitio, vinctus docuit Euangelium, nemine prohibente: inde exteris etiam Ecclesiis, per epistolas, confirmatis. Bienniô exactô, absolutus ac dimissus a Nerone, visitatis Ecclesiis Orientalium, Italiam, Galliam, Hispaniamque illustravit. Persecutione tandem primâ, sub Nerone, saeviente, cum aliis sidelibus Romam pertractus, post novem mensium carcerem, et Simonem Magum, coram Principe, e sublimi deturbatum, capite plexus est. Scripsit 14. Epistolas, quae verus Ecclesiae thesaurus, et sanctarum animarum pretiosislimae sunt delitiae. Quarum series haec videtur esse: Binas ad Thessalonicenles, scripsit A. C. 52. Ad Galatas unam, A. C. 56. Binas ad Corinthios, A. C. 57. Dein, ad Romanos, quae minor Catechesis et Compendium Fidei cluet, A. C: 62. ut et, ad Philippenses, Philemonem, Colossenses, Ephesios et Hebraeos. Priorem ad Timotheum Exaravit, A. C. 66. ut et Epistolam ad Titum. Ultimam, nempe posteriorem ad Timothcum, scripsit e carcere, paulo ante martyrium, quô coronatus est, A. C. 67. Neronis Imperii 13. Vide eius Historiam, ut dictum, in Actis Apost. eius vero divinam doctrinam, in eius Epistolis; De quibus Augustinus iudicat, neminem Apostolorum hôc electô Dei vase fusius, clarius et simul sublimius scripsisse. Vide insuper Euseb. Hieron. Ambrosium, Chryso. stomum, Sophronium, Oecumenium, Crocium, Cocceium et c. in Epist. Paulin. Petavium, Scaligerum et Ricciolum, Chronol. Reform. l. 9. c. 1. et 2. Raptum eius in tertium caelum, cuius meminit, 2. ad Corinth. c. 12. quidam triduô illô contigisse volunt, quô neque vidit, neque bibit aut edit quicquam. Actor. c. 8. v. 9. Alii id quatuordecim interiectis annis factum esse, malunt, cum ex revelatione reursum ascendit Hierosolymam, expositum eis Euangelium, quod praedicaret inter Gentes, c. 2. ad Gal. v. 2. Unde tam acris paulo post eius in Petrum invectiva, cum simulatione illius, suo operi, ad quod caelitus accinctus erat, remoram poni doluisset, v. 11. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.